1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
2quam enim partem haberet Deus in me desuper
et hereditatem Omnipotens de excelsis
3numquid non perditio est iniquo
et alienatio operantibus iniustitiam
4nonne ipse considerat vias meas
et cunctos gressus meos dinumerat
5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
7si declinavit gressus meus de via
et si secutum est oculos meos cor meum
et in manibus meis adhesit macula
8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9si deceptum est cor meum super mulierem
et si ad ostium amici mei insidiatus sum
10scortum sit alteri uxor mea
et super illam incurventur alii
11hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12ignis est usque ad perditionem devorans
et omnia eradicans genimina
13si contempsi subire iudicium cum servo meo
et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus
et cum quaesierit quid respondebo illi
15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est
et formavit in vulva unus
16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio
et de utero matris meae egressa est mecum
19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum
et absque operimento pauperem
20si non benedixerunt mihi latera eius
et de velleribus ovium mearum calefactus est
21si levavi super pupillum manum meam
etiam cum viderem me in porta superiorem
22umerus meus a iunctura sua cadat
et brachium meum cum suis ossibus confringatur
23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum
et pondus eius ferre non potui
24si putavi aurum robur meum
et obrizae dixi fiducia mea
25si laetatus sum super multis divitiis meis
et quia plurima repperit manus mea
26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27et lactatum est in abscondito cor meum
et osculatus sum manum meam ore meo
28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat
et exultavi quod invenisset eum malum
30non enim dedi ad peccandum guttur meum
ut expeterem maledicens animam eius
31si non dixerunt viri tabernaculi mei
quis det de carnibus eius ut saturemur
32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33si abscondi quasi homo peccatum meum
et celavi in sinu meo iniquitatem meam
34si expavi ad multitudinem nimiam
et despectio propinquorum terruit me
et non magis tacui nec egressus sum ostium
35quis mihi tribuat auditorem
ut desiderium meum Omnipotens audiat
et librum scribat ipse qui iudicat
36ut in umero meo portem illum
et circumdem illum quasi coronam mihi
37per singulos gradus meos pronuntiabo illum
et quasi principi offeram eum
38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
39si fructus eius comedi absque pecunia
et animam agricolarum eius adflixi
40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina
finita sunt verba Iob