1nunc autem derident me iuniores tempore
quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo
et vita ipsa putabantur indigni
3egestate et fame steriles
qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
4et mandebant herbas et arborum cortices
et radix iuniperorum erat cibus eorum
5qui de convallibus ista rapientes
cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
6in desertis habitabant torrentium
et in cavernis terrae vel super glaream
7qui inter huiuscemodi laetabantur
et esse sub sentibus delicias conputabant
8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
9nunc in eorum canticum versus sum
et factus sum eis proverbium
10abominantur me et longe fugiunt a me
et faciem meam conspuere non verentur
11faretram enim suam aperuit et adflixit me
et frenum posuit in os meum
12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico
surrexerunt
pedes meos subverterunt
et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt
et non fuit qui ferret auxilium
14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me
et ad meas miserias devoluti sunt
15redactus sum in nihili
abstulisti quasi ventus desiderium meum
et velut nubes pertransiit salus mea
16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea
et possident me dies adflictionis
17nocte os meum perforatur doloribus
et qui me comedunt non dormiunt
18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum
et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20clamo ad te et non exaudis me
sto et non respicis me
21mutatus es mihi in crudelem
et in duritia manus tuae adversaris mihi
22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
23scio quia morti tradas me
ubi constituta domus est omni viventi
24verumtamen non ad consumptionem
eorum emittis manum tuam
et si corruerint ipse salvabis
25flebam quondam super eum qui adflictus erat
et conpatiebatur anima mea pauperi
26expectabam bona et venerunt mihi mala
praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie
praevenerunt me dies adflictionis
28maerens incedebam sine furore
consurgens in turba clamavi
29frater fui draconum et socius strutionum
30cutis mea denigrata est super me
et ossa mea aruerunt prae caumate
31versa est in luctum cithara mea
et organum meum in vocem flentium