1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos
secundum dies quibus Deus custodiebat me
3quando splendebat lucerna eius super caput meum
et ad lumen eius ambulabam in tenebris
4sicut fui in diebus adulescentiae meae
quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
5quando erat Omnipotens mecum
et in circuitu meo pueri mei
6quando lavabam pedes meos butyro
et petra fundebat mihi rivos olei
7quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabant cathedram mihi
8videbant me iuvenes et abscondebantur
et senes adsurgentes stabant
9principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
10vocem suam cohibebant duces
et lingua eorum gutturi suo adherebat
11auris audiens beatificabat me
et oculus videns testimonium reddebat mihi
12quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum cui non esset adiutor
13benedictio perituri super me veniebat
et cor viduae consolatus sum
14iustitia indutus sum
et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
15oculus fui caeco et pes claudo
16pater eram pauperum
et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
17conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam praedam
18dicebamque in nidulo meo moriar
et sicut palma multiplicabo dies
19radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
20gloria mea semper innovabitur
et arcus meus in manu mea instaurabitur
21qui me audiebant expectabant sententiam
et intenti tacebant ad consilium meum
22verbis meis addere nihil audebant
et super illos stillabat eloquium meum
23expectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
24si quando ridebam ad eos non credebant
et lux vultus mei non cadebat in terram
25si voluissem ire ad eos sedebam primus
cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram
tamen maerentium consolator