1habet argentum venarum suarum principia
et auro locus est in quo conflatur
2ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
3tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat
lapidem quoque caliginis et umbram mortis
4dividit torrens a populo peregrinante eos
quos oblitus est pes egentis hominum et invios
5terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
6locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
7semitam ignoravit avis
nec intuitus est oculus vulturis
8non calcaverunt eam filii institorum
nec pertransivit per eam leaena
9ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
10in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
11profunda quoque fluviorum scrutatus est
et abscondita produxit in lucem
12sapientia vero ubi invenitur
et quis est locus intellegentiae
13nescit homo pretium eius
nec invenitur in terra suaviter viventium
14abyssus dicit non est in me
et mare loquitur non est mecum
15non dabitur aurum obrizum pro ea
nec adpendetur argentum in commutatione eius
16non conferetur tinctis Indiae coloribus
nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
17non adaequabitur ei aurum vel vitrum
nec commutabuntur pro ea vasa auri
18excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius
trahitur autem sapientia de occultis
19non adaequabitur ei topazium
de Aethiopia
nec tincturae mundissimae conponetur
20unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
21abscondita est ab oculis omnium viventium
volucres quoque caeli latet
22perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
23Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
24ipse enim fines mundi intuetur
et omnia quae sub caelo sunt respicit
25qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
26quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
27tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
28et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia
et recedere a malo intellegentia