1addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
2vivit Deus qui abstulit iudicium meum
et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam
3quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis
4non loquentur labia mea iniquitatem
nec lingua mea meditabitur mendacium
5absit a me ut iustos vos esse iudicem
donec deficiam non recedam ab innocentia mea
6iustificationem meam quam coepi tenere non deseram
nec enim reprehendit me cor meum
in omni vita mea
7sit ut impius inimicus meus
et adversarius meus quasi iniquus
8quae enim spes est hypocritae
si avare rapiat et non liberet Deus animam eius
9numquid clamorem eius Deus audiet
cum venerit super illum angustia
10aut poterit in Omnipotente delectari
et invocare Deum in omni tempore
11docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam
12ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
13haec est pars hominis impii apud Deum
et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient
14si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt
et nepotes eius non saturabuntur pane
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu
et viduae illius non plorabunt
16si conportaverit quasi terram argentum
et sicut lutum praeparaverit vestimenta
17praeparabit quidem sed iustus vestietur illis
et argentum innocens dividet
18aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum
19dives cum dormierit nihil secum auferet
aperit oculos suos et nihil inveniet
20adprehendit eum quasi aqua inopia
nocte opprimet eum tempestas
21tollet eum ventus urens et auferet
et velut turbo rapiet eum de loco suo
22et mittet super eum et non parcet
de manu eius fugiens fugiet
23stringet super eum manus suas
et sibilabit super illum intuens locum eius