LIBER IOB 26
1respondens autem Iob dixit
2cuius adiutor es numquid inbecilli
et sustentas brachium eius qui non est fortis
3cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam
et prudentiam tuam ostendisti plurimam
4quem docere voluisti
nonne eum qui fecit spiramen tuum
5ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
6nudus est inferus coram illo
et nullum est operimentum perditioni
7qui extendit aquilonem super vacuum
et adpendit terram super nihili
8qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
9qui tenet vultum solii sui
et expandit super illud nebulam suam
10terminum circumdedit aquis
usque dum finiantur lux et tenebrae
11columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
12in fortitudine illius repente maria congregata sunt
et prudentia eius percussit superbum
13spiritus eius ornavit caelos
et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
14ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius
et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus
quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart