1respondens autem Iob dixit
2audite quaeso sermones meos
et agetis paenitentiam
3sustinete me ut et ego loquar
et post mea si videbitur verba ridete
4numquid contra hominem disputatio mea est
ut merito non debeam contristari
5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
6et ego quando recordatus fuero pertimesco
et concutit carnem meam tremor
7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
8semen eorum permanet coram eis
propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9domus eorum securae sunt et pacatae
et non est virga Dei super illos
10bos eorum concepit et non abortit
vacca peperit et non est privata fetu suo
11egrediuntur quasi greges parvuli eorum
et infantes eorum exultant lusibus
12tenent tympanum et citharam
et gaudent ad sonitum organi
13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14qui dixerunt Deo recede a nobis
et scientiam viarum tuarum nolumus
15quid est Omnipotens ut serviamus ei
et quid nobis prodest si oraverimus illum
16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua
consilium impiorum longe sit a me
17quotiens lucerna impiorum extinguetur
et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18erunt sicut paleae ante faciem venti
et sicut favilla quam turbo dispergit
19Deus servabit filiis illius dolorem patris
et cum reddiderit tunc sciet
20videbunt oculi eius interfectionem suam
et de furore Omnipotentis bibet
21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se
et si numerus mensuum eius dimidietur
22numquid Deum quispiam docebit scientiam
qui excelsos iudicat
23iste moritur robustus et sanus dives et felix
24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis
opibus
26et tamen simul in pulverem dormient
et vermes operient eos
27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
29interrogate quemlibet de viatoribus
et haec eadem eum intellegere cognoscetis
30quia in diem perditionis servabitur malus
et ad diem furoris ducitur
31quis arguet coram eo viam eius
et quae fecit quis reddet illi
32ipse ad sepulchra ducetur
et in congerie mortuorum vigilabit
33dulcis fuit glareis Cocyti
et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34quomodo igitur consolamini me frustra
cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati