1respondens autem Sophar Naamathites dixit
2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi
et mens in diversa rapitur
3doctrinam qua me arguis audiam
et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
5quod laus impiorum brevis sit
et gaudium hypocritae ad instar puncti
6si ascenderit usque ad caelum superbia eius
et caput eius nubes tetigerit
7quasi sterquilinium in fine perdetur
et qui eum viderant dicent ubi est
8velut somnium avolans non invenietur
transiet sicut visio nocturna
9oculus qui eum viderat non videbit
neque ultra intuebitur eum locus suus
10filii eius adterentur egestate
et manus illius reddent ei dolorem suum
11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius
et cum eo in pulverem dormient
12cum enim dulce fuerit in ore eius malum
abscondet illud sub lingua sua
13parcet illi et non derelinquet illud
et celabit in gutture suo
14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum
intrinsecus
15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
16caput aspidum suget
occidet eum lingua viperae
17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur
iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
19quoniam confringens nudavit pauperes
domum rapuit et non aedificavit eam
20nec est satiatus venter eius
et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
21non remansit de cibo eius
et propterea nihil permanebit de bonis eius
22cum satiatus fuerit artabitur
aestuabit et omnis dolor inruet in eum
23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui
et pluat super illum bellum suum
24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua
vadent et venient super eum horribiles
26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius
devorabit eum ignis qui non succenditur
adfligetur relictus in tabernaculo suo
27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
29haec est pars hominis impii a Deo
et hereditas verborum eius a Domino