1respondens autem Iob dixit
2usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
3en decies confunditis me
et non erubescitis opprimentes me
4nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
5at vos contra me erigimini
et arguitis me obprobriis meis
6saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me
et flagellis suis me cinxerit
7ecce clamabo vim patiens et nemo audiet
vociferabor et non est qui iudicet
8semitam meam circumsepsit et transire non possum
et in calle meo tenebras posuit
9spoliavit me gloria mea
et abstulit coronam de capite meo
10destruxit me undique et pereo
et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
11iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
12simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me
et obsederunt in gyro tabernaculum meum
13fratres meos longe fecit a me
et noti mei quasi alieni recesserunt a me
14dereliquerunt me propinqui mei
et qui me noverant obliti sunt mei
15inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me
et quasi peregrinus fui in oculis eorum
16servum meum vocavi et non respondit
ore proprio deprecabar illum
17halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
18stulti quoque despiciebant me
et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
19abominati sunt me quondam consiliarii mei
et quem maxime diligebam aversatus est me
20pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum
et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
21miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei
quia manus Domini tetigit me
22quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
23quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei
quis mihi det ut exarentur in libro
24stilo ferreo et plumbi lammina
vel certe sculpantur in silice
25scio enim quod redemptor meus vivat
et in novissimo de terra surrecturus sim
26et rursum circumdabor pelle mea
et in carne mea videbo Deum
27quem visurus sum ego ipse
et oculi mei conspecturi sunt et non alius
reposita est haec spes mea in sinu meo
28quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
29fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium