1respondens autem Baldad Suites dixit
2usque ad quem finem verba iactabitis
intellegite prius et sic loquamur
3quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
4qui perdis animam tuam in furore tuo
numquid propter te derelinquetur terra
et transferentur rupes de loco suo
5nonne lux impii extinguetur
nec splendebit flamma ignis eius
6lux obtenebrescet in tabernaculo illius
et lucerna quae super eum est extinguetur
7artabuntur gressus virtutis eius
et praecipitabit eum consilium suum
8inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
9tenebitur planta illius laqueo
et exardescet contra eum sitis
10abscondita est in terra pedica eius
et decipula illius super semitam
11undique terrebunt eum formidines
et involvent pedes eius
12adtenuetur fame robur eius
et inedia invadat costas illius
13devoret pulchritudinem cutis eius
consumat brachia illius primogenita mors
14avellatur de tabernaculo suo fiducia eius
et calcet super eum quasi rex interitus
15habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est
aspergatur in tabernaculo eius sulphur
16deorsum radices eius siccentur
sursum autem adteratur messis eius
17memoria illius pereat de terra
et non celebretur nomen eius in plateis
18expellet eum de luce in tenebras
et de orbe transferet eum
19non erit semen eius neque progenies in populo suo
nec ullae reliquiae in regionibus eius
20in die eius stupebunt novissimi
et primos invadet horror
21haec sunt ergo tabernacula iniqui
et iste locus eius qui ignorat Deum