LIBER IOB 17
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur
et solum mihi superest sepulchrum
2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
3libera me et pone iuxta te
et cuiusvis manus pugnet contra me
4cor eorum longe fecisti a disciplina
et propterea non exaltabuntur
5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
6posuit me quasi in proverbium vulgi
et exemplum sum coram eis
7caligavit ab indignatione oculus meus
et membra mea quasi in nihili redacta sunt
8stupebunt iusti super hoc
et innocens contra hypocritam suscitabitur
9et tenebit iustus viam suam
et mundis manibus addet fortitudinem
10igitur vos omnes convertimini et venite
et non inveniam in vobis ullum sapientem
11dies mei transierunt
cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
13si sustinuero infernus domus mea est
in tenebris stravi lectulum meum
14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
15ubi est ergo nunc praestolatio mea
et patientiam meam quis considerat
16in profundissimum infernum descendent omnia mea
putasne saltim ibi erit requies mihi
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart