1respondens autem Iob dixit
2audivi frequenter talia
consolatores onerosi omnes vos estis
3numquid habebunt finem verba ventosa
aut aliquid tibi molestum est si loquaris
4poteram et ego similia vestri loqui
atque utinam esset anima vestra pro anima mea
5consolarer et ego vos sermonibus
et moverem caput meum super vos
6roborarem vos ore meo
et moverem labia quasi parcens vobis
7sed quid agam
si locutus fuero non quiescet dolor meus
et si tacuero non recedet a me
8nunc autem oppressit me dolor meus
et in nihili redacti sunt omnes artus mei
9rugae meae testimonium dicunt contra me
et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
10collegit furorem suum in me
et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis
hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
11aperuerunt super me ora sua
exprobrantes percusserunt maxillam meam
satiati sunt poenis meis
12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
13ego ille quondam opulentus repente contritus sum
tenuit cervicem meam
confregit me et posuit sibi quasi in signum
14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos
non pepercit et effudit in terra viscera mea
15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
16saccum consui super cutem meam
et operui cinere cornu meum
17facies mea intumuit a fletu
et palpebrae meae caligaverunt
18haec passus sum absque iniquitate
manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
19terra ne operias sanguinem meum
neque inveniat locum in te latendi clamor meus
20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus
in excelsis
21verbosi mei amici mei
ad Deum stillat oculus meus
22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo
quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
23ecce enim breves anni transeunt
et semitam per quam non revertar ambulo