1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens
et implebit ardore stomachum suum
3arguis verbis eum qui non est aequalis tui
et loqueris quod tibi non expedit
4quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
5docuit enim iniquitas tua os tuum
et imitaris linguam blasphemantium
6condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
7numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
8numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
9quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
10et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
11numquid grande est ut consoletur te Deus
sed verba tua prava hoc prohibent
12quid te elevat cor tuum
et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
13quid tumet contra Deum spiritus tuus
ut proferas de ore huiuscemodi sermones
14quid est homo ut inmaculatus sit
et ut iustus appareat natus de muliere
15ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis
et caeli non sunt mundi in conspectu eius
16quanto magis abominabilis et inutilis homo
qui bibit quasi aquas iniquitatem
17ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
18sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
19quibus solis data est terra
et non transibit alienus per eos
20cunctis diebus suis impius superbit
et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
21sonitus terroris semper in auribus illius
et cum pax sit ille insidias suspicatur
22non credit quod reverti possit de tenebris
circumspectans undique gladium
23cum se moverit ad quaerendum panem
novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
24terrebit eum tribulatio et angustia
vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
25tetendit enim adversus Deum manum suam
et contra Omnipotentem roboratus est
26cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
27operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
28habitavit in civitatibus desolatis
et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
29non ditabitur nec perseverabit substantia eius
nec mittet in terra radicem suam
30non recedet de tenebris
ramos eius arefaciet flamma
et auferetur spiritu oris sui
31non credat frustra errore deceptus
quod aliquo pretio redimendus sit
32antequam dies eius impleantur peribit
et manus eius arescet
33laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius
et quasi oliva proiciens florem suum
34congregatio enim hypocritae sterilis
et ignis devorabit tabernacula eorum
qui munera libenter accipiunt
35concepit dolorem et peperit iniquitatem
et uterus eius praeparat dolos