1quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum
et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei
2quis dabit me in solitudine diversorium viatorum
et derelinquam populum meum et recedam ab eis
quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum
3et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis
confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt
et me non cognoverunt dicit Dominus
4unusquisque se a proximo suo custodiat
et in omni fratre suo non habeat fiduciam
quia omnis frater subplantans subplantabit
et omnis amicus fraudulenter incedet
5et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium
ut inique agerent laboraverunt
6habitatio tua in medio doli
in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus
7propterea haec dicit Dominus exercituum
ecce ego conflabo et probabo eos
quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei
8sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est
in ore suo pacem cum amico suo loquitur
et occulte ponit ei insidias
9numquid super his non visitabo dicit Dominus
aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima
mea
10super montes adsumam fletum ac lamentum
et super speciosa deserti planctum
quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens
et non audierunt vocem possidentis
a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt
11et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum
et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator
12quis est vir sapiens qui intellegat hoc
et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud
quare perierit terra exusta sit quasi desertum
eo quod non sit qui pertranseat
13et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis
et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea
14et abierunt post pravitatem cordis sui
et post Baalim quos didicerunt a patribus suis
15idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego cibabo eos populum istum absinthio
et potum dabo eis aquam fellis
16et dispergam eos in gentibus
quas non noverunt ipsi et patres eorum
et mittam post eos gladium donec consumantur
17haec dicit Dominus exercituum
contemplamini et vocate lamentatrices et veniant
et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent
18festinent et adsumant super nos lamentum
deducant oculi nostri lacrimas
et palpebrae nostrae defluant aquis
19quia vox lamentationis audita est de Sion
quomodo vastati sumus et confusi vehementer
quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra
20audite ergo mulieres verbum Domini
et adsumat auris vestra sermonem oris eius
et docete filias vestras lamentum
et unaquaeque proximam suam planctum
21quia ascendit mors per fenestras nostras
ingressa est domos nostras
disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis
22loquere haec dicit Dominus
et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis
et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat
23haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
et non glorietur fortis in fortitudine sua
et non glorietur dives in divitiis suis
24sed in hoc glorietur qui gloriatur
scire et nosse me quia ego sum Dominus
qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra
haec enim placent mihi ait Dominus
25ecce dies veniunt dicit Dominus
et visitabo super omnem qui circumcisum habet
praeputium
26super Aegyptum et super Iudam et super Edom
et super filios Ammon et super Moab
et super omnes qui adtonsi sunt in comam
habitantes in deserto
quia omnes gentes habent praeputium
omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde