1in tempore illo ait Dominus
eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius
et ossa sacerdotum et ossa prophetarum
et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis
2et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli
quae dilexerunt et quibus servierunt
et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt
non colligentur et non sepelientur
in sterquilinium super faciem terrae erunt
3et eligent magis mortem quam vitam
omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima
in universis locis quae derelicta sunt
ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum
4et dices ad eos haec dicit Dominus
numquid qui cadet non resurget
et qui aversus est non revertetur
5quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa
adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti
6adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur
nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci
omnes conversi sunt ad cursum suum
quasi equus impetu vadens in proelio
7milvus in caelo cognovit tempus suum
turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui
populus autem meus non cognovit iudicium Domini
8quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est
vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum
9confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt
verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis
10propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus
quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur
a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium
11et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam
dicentes pax pax cum non esset pax
12confusi sunt quia abominationem fecerunt
quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt
idcirco cadent inter corruentes
in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
13congregans congregabo eos ait Dominus
non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea
folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt
14quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam
et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit
et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino
15expectavimus pacem et non erat bonum
tempus medellae et ecce formido
16a Dan auditus est fremitus equorum eius
a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra
et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius
urbem et habitatores eius
17quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos
quibus non est incantatio
et mordebunt vos ait Dominus
18dolor meus super dolorem in me cor meum maerens
19ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua
numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea
quare ergo me ad iracundiam concitaverunt
in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis
20transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus
21super contritionem filiae populi mei contritus sum et
contristatus
stupor obtinuit me
22numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi
quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei