1audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
2haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere
et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
3quia leges populorum vanae sunt
quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis
in ascia
4argento et auro decoravit illud
clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
5in similitudinem palmae fabricata sunt et non
loquentur
portata tollentur quia incedere non valent
nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
6non est similis tui Domine
magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
7quis non timebit te o rex gentium
tuum est enim decus
inter cunctos sapientes gentium
et in universis regnis eorum nullus est similis tui
8pariter insipientes et fatui probabuntur
doctrina vanitatis eorum lignum est
9argentum involutum de Tharsis adfertur
et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii
hyacinthus et purpura indumentum eorum
opus artificum universa haec
10Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus
ab indignatione eius commovebitur terra
et non sustinebunt gentes comminationem eius
11sic ergo dicetis eis
dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra
et de his quae sub caelis sunt
12qui facit terram in fortitudine sua
praeparat orbem in sapientia sua
et prudentia sua extendit caelos
13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo
et elevat nebulas ab extremitatibus terrae
fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
14stultus factus est omnis homo ab scientia
confusus est omnis artifex in sculptili
quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
15vana sunt et opus risu dignum
in tempore visitationis suae peribunt
16non est his similis pars Iacob
qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius
Dominus exercituum nomen illi
17congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
18quia haec dicit Dominus
ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice
et tribulabo eos ita ut inveniantur
19vae mihi super contritione mea pessima plaga mea
ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
20tabernaculum meum vastatum est
omnes funiculi mei disrupti sunt
filii mei exierunt a me et non subsistunt
non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
21quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt
propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
22vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis
ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
23scio Domine quia non est hominis via eius
nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
24corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo
ne forte ad nihilum redigas me
25effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te
et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt
quia comederunt Iacob et devoraverunt eum
et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt