1haec dicit Dominus
ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius
qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
2et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam
et demolientur terram eius
quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius
3non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus
nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam
eius
4et cadent interfecti in terra Chaldeorum
et vulnerati in regionibus eius
5quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda
a Deo suo Domino exercituum
terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
6fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam
nolite tacere super iniquitatem eius
quoniam tempus ultionis est Domino
vicissitudinem ipse retribuet ei
7calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram
de vino eius biberunt gentes
et ideo commotae sunt
8subito cecidit Babylon et contrita est
ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
9curavimus Babylonem et non est sanata
derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam
quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius
et elevatum est usque ad nubes
10protulit Dominus iustitias nostras
venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri
11acuite sagittas implete faretras
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum
et contra Babylonem mens eius ut perdat eam
quoniam ultio Domini est ultio templi sui
12super muros Babylonis levate signum augete custodiam
levate custodes praeparate insidias
quia cogitavit Dominus et fecit
quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
13quae habitas super aquas multas
locuples in thesauris
venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
14iuravit Dominus exercituum per animam suam
quoniam replebo te hominibus quasi brucho
et super te celeuma cantabitur
15qui fecit terram in fortitudine sua
praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
16dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo
qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit
et produxit ventum de thesauris suis
17stultus factus est omnis homo ab scientia
confusus est omnis conflator in sculptili
quia mendax conflatio eius nec est spiritus in
eis
18vana sunt opera et risu digna
in tempore visitationis suae peribunt
19non sicut haec pars Iacob
quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius
Dominus exercituum nomen eius
20conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes
et disperdam in te regna
21et conlidam in te equum et equitem eius
et conlidam in te currum et ascensorem eius
22et conlidam in te virum et mulierem
et conlidam in te senem et puerum
et conlidam in te iuvenem et virginem
23et conlidam in te pastorem et gregem eius
et conlidam in te agricolam et iugales eius
et conlidam in te duces et magistratus
24et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae
omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
25ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus
qui corrumpis universam terram
et extendam manum meam super te
et evolvam te de petris
et dabo te in montem conbustionis
26et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta
sed perditus in aeternum eris ait Dominus
27levate signum in terra clangite bucina in gentibus
sanctificate super eam gentes
adnuntiate contra illam regibus
Ararat Menni et Aschenez
numerate contra eam Thapsar
adducite equum quasi bruchum aculeatum
28sanctificate contra eam gentes reges Mediae
duces eius et universos magistratus eius
cunctamque terram potestatis eius
29et commovebitur terra et turbabitur
quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini
ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
30cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis
devoratum est robur eorum et facti sunt quasi
mulieres
incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
31currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti
ut adnuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
32et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni
et viri bellatores conturbati sunt
33quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
filia Babylon quasi area tempus triturae eius
adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
34comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis
reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco
replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
35iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem
dicit habitatio Sion
et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
36propterea haec dicit Dominus
ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam
et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius
37et erit Babylon in tumulos habitatio draconum
stupor et sibilus eo quod non sit habitator
38simul ut leones rugient
excutient comas velut catuli leonum
39in calore eorum ponam potus eorum
et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum
sempiternum
et non consurgant dicit Dominus
40deducam eos quasi agnos ad victimam
quasi arietes cum hedis
41quomodo capta est Sesach
et conprehensa est inclita universae terrae
quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
42ascendit super Babylonem mare
multitudine fluctuum eius operta est
43factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta
terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
44et visitabo super Bel in Babylone
et eiciam quod absorbuerat de ore eius
et non confluent ad eum ultra gentes
siquidem et murus Babylonis corruit
45egredimini de medio eius populus meus
ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
46et ne forte mollescat cor vestrum
et timeatis auditum qui audietur in terra
et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio
et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
47propterea ecce dies veniunt
et visitabo super sculptilia Babylonis
et omnis terra eius confundetur
et universi interfecti eius cadent in medio eius
48et laudabunt super Babylonem caeli et terra
et omnia quae in eis sunt
quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
49et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel
sic de Babylone cadent occisi in universa terra
50qui fugistis gladium venite nolite stare
recordamini procul Domini
et Hierusalem ascendat super cor vestrum
51confusi sumus quoniam audivimus obprobrium
operuit ignominia facies nostras
quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
52propterea ecce dies veniunt ait Dominus
et visitabo super sculptilia eius
et in omni terra eius mugiet vulneratus
53si ascenderit Babylon in caelum
et firmaverit in excelso robur suum
a me venient vastatores eius ait Dominus
54vox clamoris de Babylone
et contritio magna de terra Chaldeorum
55quoniam vastavit Dominus Babylonem
et perdidit ex ea vocem magnam
et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae
dedit sonitum vox eorum
56quia venit super eam id est super Babylonem praedo
et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum
quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
57et inebriabo principes eius et sapientes eius
duces eius et magistratus eius et fortes eius
et dormient somnum sempiternum et non
expergiscentur
ait Rex Dominus exercituum nomen eius
58haec dicit Dominus exercituum
murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur
et portae eius excelsae igni conburentur
et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt
et disperibunt
59verbum quod praecepit Hieremias prophetes
Saraiae filio Neriae filii Maasiae
cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem
in anno quarto regni eius
Saraias autem erat princeps prophetiae
60et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in
libro uno
omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem
61et dixit Hieremias ad Saraiam
cum veneris Babylonem
et videris et legeris omnia verba haec
62dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum
ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus
et ut sit perpetua solitudo
63cumque conpleveris legere librum istum
ligabis ad eum lapidem
et proicies illum in medio Eufraten
64et dices
sic submergetur Babylon et non consurget
a facie adflictionis quam ego adduco super eam
et dissolventur
hucusque verba Hieremiae