1in principio regni Ioachim filii Iosiae
regis Iuda
factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens
2haec dicit Dominus ad me
fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo
3et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab
et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri
et ad regem Sidonis in manu nuntiorum
qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda
4et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
haec dicetis ad dominos vestros
5ego feci terram et hominem
et iumenta quae sunt super faciem terrae
in fortitudine mea magna et in brachio meo extento
et dedi eam ei qui placuit in oculis meis
6et nunc itaque ego dedi omnes terras istas
in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei
insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi
7et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius
donec veniat tempus terrae eius et ipsius
et servient ei gentes multae et reges magni
8gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis
et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis
in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam
ait Dominus
donec consumam eos in manu eius
9vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos
et somniatores et augures et maleficos
qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis
10quia mendacium prophetant vobis
ut longe faciant vos de terra vestra
et eiciam vos et pereatis
11porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis
et servierit ei
dimittam eam in terra sua dicit Dominus
et colet eam et habitabit in ea
12et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum
secundum omnia verba haec dicens
subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis
et servite ei et populo eius et vivetis
13quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste
sicut locutus est Dominus ad gentem
quae servire noluerit regi Babylonis
14nolite audire verba prophetarum dicentium vobis
non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis
15quia non misi eos ait Dominus
et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter
ut eiciant vos et pereatis
tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis
16et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens
haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum
qui prophetant vobis dicentes
ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito
mendacium enim prophetant vobis
17nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis
quare datur haec civitas in solitudinem
18et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis
occurrant Domino exercituum
ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini
et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem
19quia haec dicit Dominus exercituum
ad columnas et ad mare et ad bases
et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac
20quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis
cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda
de Hierusalem in Babylonem
et omnes optimates Iuda et Hierusalem
21quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini
et in domum regis Iuda et Hierusalem
22in Babylonem transferentur
et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus
et adferri faciam ea et restitui in loco isto