1in principio regis Ioachim filii Iosiae regis
Iuda
factum est verbum istud a Domino dicens
2haec dicit Dominus
sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda
de quibus veniunt ut adorent in domo Domini
universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos
noli subtrahere verbum
3si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala
et paeniteat me mali quod cogito facere eis
propter malitias studiorum eorum
4et dices ad eos haec dicit Dominus
si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis
5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum
quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens
et non audistis
6dabo domum istam sicut Silo
et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae
7et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus
Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini
8cumque conplesset Hieremias loquens omnia
quae praeceperat ei Dominus
ut loqueretur ad universum populum
adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens
morte morietur
9quare prophetavit in nomine Domini dicens
sicut Silo erit domus haec
et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator
et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini
10et audierunt principes Iuda verba haec
et ascenderunt de domo regis in domum Domini
et sederunt in introitu portae Domini novae
11et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes
et ad omnem populum dicentes
iudicium mortis est viro huic
quia prophetavit adversum civitatem istam
sicut audistis auribus vestris
12et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens
Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam
et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis
13nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra
et audite vocem Domini Dei vestri
et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos
14ego autem ecce in manibus vestris sum
facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris
15verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me
sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos
et contra civitatem istam et habitatores eius
in veritate enim misit me Dominus ad vos
ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec
16et dixerunt principes et omnis populus
ad sacerdotes et prophetas
non est viro huic iudicium mortis
quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos
17surrexerunt ergo viri de senioribus terrae
et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes
18Michas de Morasthim fuit propheta
in diebus Ezechiae regis Iudae
et ait ad omnem populum Iudae dicens
haec dicit Dominus exercituum
Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit
et mons domus in excelsa silvarum
19numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda
numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini
et paenituit Dominum mali
quod locutus erat adversum eos
itaque nos facimus malum grande contra animas nostras
20fuit quoque vir prophetans in nomine Domini
Urias filius Semei de Cariathiarim
et prophetavit adversum civitatem istam
et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae
21et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes
eius verba haec
et quaesivit rex interficere eum
et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum
22et misit rex Ioachim viros in Aegyptum
Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum
23et eduxerunt Uriam de Aegypto
et adduxerunt eum ad regem Ioachim
et percussit eum gladio
et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis
24igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum
Hieremia
ut non traderetur in manu populi et interficerent eum