1haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda
et loqueris ibi verbum hoc
2et dices
audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David
tu et servi tui et populus tuus
qui ingredimini per portas istas
3haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris
et advenam et pupillum et viduam nolite contristare
neque opprimatis inique
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto
4si enim facientes feceritis verbum istud
ingredientur per portas domus huius reges
sedentes de genere David super thronum eius
et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum
5quod si non audieritis verba haec
in memet ipso iuravi dicit Dominus
quia in solitudinem erit domus haec
6quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda
Galaad tu mihi caput Libani
si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles
7et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius
et succident electam cedrum tuam
et praecipitabunt in ignem
8et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc
et dicet unusquisque proximo suo
quare fecit Dominus sic civitati huic grandi
9et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui
et adoraverint deos alienos et servierint eis
10nolite flere mortuum neque lugeatis super eum
fletu plangite eum qui egreditur
quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae
11quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda
qui regnavit pro Iosia patre suo
qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius
12sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur
et terram istam non videbit amplius
13vae qui aedificat domum suam in iniustitia
et cenacula sua non in iudicio
amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei
14qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa
qui aperit sibi fenestras
et facit laquearia cedrina pingitque sinopide
15numquid regnabis quoniam confers te cedro
pater tuus numquid non comedit et bibit
et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei
16iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum
numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus
17tui vero oculi et cor ad avaritiam
et ad sanguinem innocentem fundendum
et ad calumniam et ad cursum mali operis
18propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae
regem Iuda
non plangent eum vae frater et vae fratres
non concrepabunt ei vae domine et vae inclite
19sepultura asini sepelietur putrefactus
et proiectus extra portas Hierusalem
20ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam
et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui
21locutus sum ad te
in abundantia tua dixisti non audiam
haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam
22omnes pastores tuos pascet ventus
et amatores tui in captivitatem ibunt
et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua
23quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti
cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis
24vivo ego dicit Dominus
quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda
anulus in manu dextera mea
inde avellam eum
25et dabo te in manu quaerentium animam tuam
et in manu quorum tu formidas faciem
et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et in manu Chaldeorum
26et mittam te et matrem tuam quae genuit te
in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini
27et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc
non revertentur
28numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias
numquid vas absque omni voluptate
quare abiecti sunt ipse et semen eius
et proiecti in terram quam ignoraverunt
29terra terra terra audi sermonem Domini
30haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem
virum qui in diebus suis non prosperabitur
nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David
et potestatem habeat ultra in Iuda