1verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino
quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae
et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens
2interroga pro nobis Dominum
quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos
si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua
et recedat a nobis
3et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae
4haec dicit Dominus Deus Israhel
ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt
et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis
et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum
et congregabo ea in medio civitatis huius
5et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti
et in furore et in indignatione et in ira grandi
6et percutiam habitatores civitatis huius
homines et bestiae pestilentia magna morientur
7et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda
et servos eius et populum eius
et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame
in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
et in manu inimicorum eorum
et in manu quaerentium animam eorum
et percutiet eos in ore gladii
et non movebitur neque parcet nec
miserebitur
8et ad populum hunc dices haec dicit Dominus
ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis
9qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste
qui autem egressus fuerit
et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos
vivet et erit ei anima sua quasi spolium
10posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum
et non in bonum ait Dominus
in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni
11et domui regis Iuda
audite verbum Domini
12domus David haec dicit Dominus
iudicate mane iudicium
et eruite vi oppressum de manu calumniantis
ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea
et succendatur et non sit qui extinguat
propter malitiam studiorum vestrorum
13ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris
ait Dominus
qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras
14et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum
dicit Dominus
et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius