1et audivit Phassur filius Emmer sacerdos
qui constitutus erat princeps in domo Domini
Hieremiam prophetantem sermones istos
2et percussit Phassur Hieremiam prophetam
et misit eum in nervum
quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini
3cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo
et dixit ad eum Hieremias
non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique
4quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem
te et omnes amicos tuos
et corruent gladio inimicorum suorum
et oculi tui videbunt
et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis
et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio
5et dabo universam substantiam civitatis huius
et omnem laborem eius omneque pretium
et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum
et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem
6tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae
ibitis in captivitatem
et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris
tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium
7seduxisti me Domine et seductus sum
fortior me fuisti et invaluisti
factus sum in derisum tota die
omnes subsannant me
8quia iam olim loquor vociferans
iniquitatem et vastitatem clamito
et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die
9et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius
et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus
meis
et defeci ferre non sustinens
10audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu
persequimini et persequamur eum
ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum
si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum
et consequamur ultionem ex eo
11Dominus autem mecum est quasi bellator fortis
idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt
confundentur vehementer
quia non intellexerunt obprobrium sempiternum
quod numquam delebitur
12et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor
videam quaeso ultionem tuam ex eis
tibi enim revelavi causam meam
13cantate Domino laudate Dominum
quia liberavit animam pauperis de manu malorum
14maledicta dies in qua natus sum
dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta
15maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens
natus est tibi puer masculus
et quasi gaudio laetificavit eum
16sit homo ille ut sunt civitates
quas subvertit Dominus et non paenituit eum
audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano
17qui non me interfecit a vulva
ut fieret mihi mater mea sepulchrum
et vulva eius conceptus aeternus
18quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem
et consumerentur in confusione dies mei