1haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam
a senioribus populi et a senioribus sacerdotum
2et egredere ad vallem filii Ennom
quae est iuxta introitum portae Fictilis
et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te
3et dices
audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam adflictionem super locum istum
ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius
4eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum
et libaverint in eo diis alienis
quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda
et repleverunt locum istum sanguine innocentium
5et aedificaverunt excelsa Baali
ad conburendos filios suos igni
in holocaustum Baali
quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum
6propterea ecce dies veniunt dicit Dominus
et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis
filii Ennom
sed vallis Occisionis
7et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto
et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum
et in manu quaerentium animas eorum
et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis
terrae
8et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum
omnis qui praeterierit per eam obstupescet
et sibilabit super universa plaga eius
9et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum
et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in
angustia
in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum
10et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum
11et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum
sic conteram populum istum et civitatem istam
sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari
et in Thofeth sepelientur
eo quod non sit alius locus ad sepeliendum
12sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius
ut ponam civitatem istam sicut Thofeth
13et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth
inmundae omnes domus
in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli
et libaverunt libamina diis alienis
14venit autem Hieremias de Thofeth
quo miserat eum Dominus ad prophetandum
et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum
15haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius
universa mala quae locutus sum adversum eam
quoniam induraverunt cervicem suam
ut non audirent sermones meos