1verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
3et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
4et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis
conversusque fecit illud vas alterum
sicut placuerat in oculis eius ut faceret
5et factum est verbum Domini ad me dicens
6numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus
Israhel
ait Dominus
ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel
7repente loquar adversum gentem et adversum regnum
ut eradicem et destruam et disperdam illud
8si paenitentiam egerit gens illa a malo suo
quod locutus sum adversum eam
agam et ego paenitentiam super malo
quod cogitavi ut facerem ei
9et subito loquar de gente et regno
ut aedificem et ut plantem illud
10si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam
paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
11nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus
Hierusalem dicens
haec dicit Dominus
ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem
revertatur unusquisque a via sua mala
et dirigite vias vestras et studia vestra
12qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus
et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
13ideo haec dicit Dominus
interrogate gentes quis audivit talia horribilia
quae fecit nimis virgo Israhel
14numquid deficiet de petra agri nix Libani
aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
15quia oblitus est mei populus meus
frustra libantes et inpingentes in viis suis
in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito
16ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum
omnis qui praeterit per eam obstupescet
et movebit caput suum
17sicut ventus urens dispergam eos coram inimico
dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
18et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes
non enim peribit lex a sacerdote
neque consilium a sapiente nec sermo a propheta
venite et percutiamus eum lingua
et non adtendamus ad universos sermones eius
19adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
20numquid redditur pro bono malum
quia foderunt foveam animae meae
recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum
et averterem indignationem tuam ab eis
21propterea da filios eorum in famem
et deduc eos in manus gladii
fiant uxores eorum absque liberis et viduae
et viri earum interficiantur morte
iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
22audiatur clamor de domibus eorum
adduces enim super eos latronem repente
quia foderunt foveam ut caperent me
et laqueos absconderunt pedibus meis
23tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem
ne propitieris iniquitati eorum
et peccatum eorum a facie tua non deleatur
fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis