1peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino
exaratum super latitudinem cordis eorum
et in cornibus ararum eorum
2cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum
et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis
3sacrificantes in agro
fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo
excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis
4et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi
et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras
quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum
ardebit
5haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine
et ponit carnem brachium suum
et a Domino recedit cor eius
6erit enim quasi myrice in deserto
et non videbit cum venerit bonum
sed habitabit in siccitate in deserto
in terra salsuginis et inhabitabili
7benedictus vir qui confidit in Domino
et erit Dominus fiducia eius
8et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas
quod ad humorem mittit radices suas
et non timebit cum venerit aestus
et erit folium eius viride
et in tempore siccitatis non erit sollicitum
nec aliquando desinet facere fructum
9pravum est cor omnium et inscrutabile
quis cognoscet illud
10ego Dominus scrutans cor et probans renes
qui do unicuique iuxta viam
et iuxta fructum adinventionum suarum
11perdix fovit quae non peperit
fecit divitias et non in iudicio
in dimidio dierum suorum derelinquet eas
et in novissimo suo erit insipiens
12solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae
13expectatio Israhel Domine
omnes qui te derelinquunt confundentur
recedentes in terra scribentur
quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum
14sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero
quoniam laus mea tu es
15ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat
16et ego non sum turbatus te pastorem sequens
et diem hominis non desideravi tu scis
quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit
17non sis mihi tu formidini spes mea tu in die
adflictionis
18confundantur qui persequuntur me et non confundar ego
paveant illi et non paveam ego
induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos
19haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi
per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur
et in cunctis portis Hierusalem
20et dices ad eos
audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea
cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas
21haec dicit Dominus custodite animas vestras
et nolite portare pondera in die sabbati
nec inferatis per portas Hierusalem
22et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati
et omne opus non facietis
sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris
23et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
sed induraverunt cervicem suam
ne audirent me et ne acciperent disciplinam
24et erit si audieritis me dicit Dominus
ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati
et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea
omne opus
25ingredientur per portas civitatis huius reges
et principes sedentes super solium David
et ascendentes in curribus et equis
ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores
Hierusalem
et habitabitur civitas haec in sempiternum
26et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem
et de terra Beniamin et de campestribus
et de montuosis et ab austro
portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus
et inferent oblationem in domum Domini
27si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati
et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati
succendam ignem in portis eius
et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur