1et factum est verbum Domini ad me dicens
2non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto
3quia haec dicit Dominus super filios et filias
qui generantur in loco isto
et super matres eorum quae genuerunt eos
et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac
4mortibus aegrotationum morientur
non plangentur et non sepelientur
in sterquilinium super faciem terrae erunt
et gladio et fame consumentur
et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae
5haec enim dicit Dominus
ne ingrediaris domum convivii
neque vadas ad plangendum neque consoleris eos
quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus
misericordiam et miserationes
6et morientur grandes et parvi in terra ista
non sepelientur neque plangentur
et non se incident neque calvitium fiet pro eis
7et non frangent inter eos lugenti panem
ad consolandum super mortuo
et non dabunt eis potum calicis
ad consolandum super patre suo et matre
8et domum convivii non ingredieris
ut sedeas cum eis et comedas et bibas
9quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris
vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae
10et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec
et dixerint tibi
quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud
quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum
quod peccavimus Domino Deo nostro
11dices ad eos
quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus
et abierunt post deos alienos
et servierunt eis et adoraverunt eos
et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt
12sed et vos peius operati estis quam patres vestri
ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali
ut me non audiat
13et eiciam vos de terra hac
in terram quam ignoratis vos et patres vestri
et servietis ibi diis alienis die ac nocte
qui non dabunt vobis requiem
14propterea ecce dies veniunt dicit Dominus
et non dicetur ultra
vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti
15sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis
et de universis terris ad quas eieci eos
et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum
16ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos
et post haec mittam eis multos venatores
et venabuntur eos de omni monte et de omni colle
et de cavernis petrarum
17quia oculi mei super omnes vias eorum
non sunt absconditae a facie mea
et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis
18et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum
et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam
19Domine fortitudo mea et robur meum
et refugium meum in die tribulationis
ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent
vere mendacium possederunt patres nostri
vanitatem quae eis non profuit
20numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii
21idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc
ostendam eis manum meam et virtutem meam
et scient quia nomen mihi Dominus