1verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2audite verba pacti huius
et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem
3et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel
maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
4quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti
de fornace ferrea dicens
audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis
et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
5ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris
daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec
et respondi et dixi amen Domine
6et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec
in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens
audite verba pacti huius et facite illa
7quia contestans contestatus sum patres vestros
in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc
mane surgens contestatus sum
et dixi audite vocem meam
8et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali
et induxi super eos omnia verba pacti huius
quod praecepi ut facerent et non fecerunt
9et dixit Dominus ad me
inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
10reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores
qui noluerunt audire verba mea
et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis
irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum
11quam ob rem haec dicit Dominus
ecce ego inducam super eos mala
de quibus exire non poterunt
et clamabunt ad me et non exaudiam eos
12et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem
et clamabunt ad deos quibus libant
et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum
13secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda
et secundum numerum viarum Hierusalem
posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali
14tu ergo noli orare pro populo hoc
et ne adsumas pro eis laudem et orationem
quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me
in tempore adflictionis eorum
15quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa
numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es
16olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum
ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea
et conbusta sunt frutecta eius
17et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum
pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi
ad inritandum me libantes Baali
18tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi
tunc ostendisti mihi studia eorum
19et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam
et non cognovi quia super me cogitaverunt
consilia
mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium
et nomen eius non memoretur amplius
20tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste
et probas renes et cor
videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam
21propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth
qui quaerunt animam tuam et dicunt
non prophetabis in nomine Domini
et non morieris in manibus nostris
22propterea haec dicit Dominus exercituum
ecce ego visitabo super eos
iuvenes morientur in gladio
filii eorum et filiae eorum morientur in fame
23et reliquiae non erunt ex eis
inducam enim malum super viros Anathoth
annum visitationis eorum