1factum est autem cum cessassent loqui
indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior
2quoniam prophetasti nobis dicens
quod gens Israhel defendatur a Deo suo
ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor
3cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum
tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis
et omnis Israhel tecum perditione disperiet
4et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit
universae terrae
tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua
et confixus cades inter vulneratos Israhel
et non respirabis ultra donec extermineris cum illis
5porro autem si prophetiam tuam veram existimas
non concidat vultus tuus
et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te
si verba mea haec putas impleri non posse
6ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris
ecce ex hac hora illorum populo sociaberis
ut dum dignas mei gladii poenas exceperint
ipse simul ultioni subiaceas
7tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior
ut ducerent eum in Bethuliam
et traderent eum in manu filiorum Israhel
8et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria
sed cum adpropinquassent ad montana
exierunt contra eos fundibalarii
9illi autem divertentes a latere montis
ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus
et sic vinctum de restibus dimiserunt eum
et reversi sunt ad dominum suum
10porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum
quem solventes duxerunt ad Bethuliam
atque in medio populi illum statuentes
percontati sunt quid rerum esset
quod illum vinctum Assyrii reliquissent
11in diebus illis erant illic principes
Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel
12in medio itaque seniorum et in conspectu omnium
Achior dixit omnia
quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus
et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum
13quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum
Israhelitis hac de causa tradi
ut dum vinceret filios Israhel
tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire
propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est
14cumque universa Achior exposuisset
omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum
et communi lamentatione et fletu
unianimes preces suas Deo effuderunt
15dicentes
Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum
et respice ad nostram humilitatem
et faciem tuorum sanctorum adtende
et ostende quia non derelinquis
praesumentes de te
et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias
16finito itaque fletu
et per totum diem populorum oratione conpleta
consolati sunt Achior
17dicentes
Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti
ipse tibi hanc dabit vicissitudinem
ut eorum magis tu interitum videas
18cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis
sit et tecum Deus in medio nostri
ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris
19tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam
20et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt
21postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt
petentes auxilium a Deo Israhel