1Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis
ut ascenderent contra Bethuliam
2erant autem pedites bellatorum centum viginti milia
et equites viginti duo milia
praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas
et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae
iuventutis
3omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra
filios Israhel
et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem
qui respicit super Dothain
a loco qui dicitur Belma
usque Chelmo qui est contra Hesdraelon
4filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum
prostraverunt se super terram
mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes
ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum
5et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca
quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa
et erant custodientes ea tota die et nocte
6porro Holofernis dum circuit per gyrum
repperit quod fons qui influebat aquaeductum illorum
a parte australi extra civitatem dirigeret
incidi praecepit aquaeductum eorum
7erant tamen non longe a muris fontes
ex quibus furtim videbantur haurire aquam
ad refocilandum potius quam ad potandum
8sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes
filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt
sed montes defendunt illos
et muniunt illos colles in praecipitio constituti
9ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos
pone custodes fontium ut non hauriant ex eis
et sine gladio interficies eos
vel certe fatigati tradent civitatem suam
quam putant civitatem montibus positam superari non posse
10et placuerunt verba haec coram Holoferne
et coram omnibus satellitibus eius
et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes
11cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta
defecerunt cisternae et collectiones aquarum
omnibus inhabitantibus in Bethuliam
ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur
vel una die
quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie
12tunc ad Oziam congregati
omnes viri feminaeque iuvenes et parvuli
simul omnes una voce
13dixerunt
iudicet Deus inter nos et te
quoniam fecisti in nos mala
nolentes loqui pacifice cum Assyriis
et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum
14et ideo non est qui adiuvet
cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna
15et nunc congregate universos qui in civitate sunt
ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis
16melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes
quam moriamur et simus obprobrium omni carni
cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros
17contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum
qui ulciscitur nos secundum peccata nostra
ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis
et sit finis noster brevis in ore gladii
qui longior efficitur in ariditate sitis
18et cum haec dixissent
factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus
et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes
19peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
20tu quia pius es miserere nostri
aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras
et noli tradere confitentes te populo qui ignorat
te
21ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum
22et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent
23exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit
aequo animo estote fratres
et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam
24forsitan enim indignationem suam abscidet
et dat gloriam nomini suo
25si autem transactis quinque diebus non venerit
adiutorium
faciemus haec verba quae locuti estis