1nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum
quod filii Israhel praepararent se ad resistendum
ac montium itinera conclusissent
2et furore nimio exarsit iracundia magna
vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon
3et dixit eis
dicite mihi quid sit populus iste qui montana
obsidet
aut quae et quales et quantae sint civitates eorum
quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum
vel quis rex militiae illorum
4quare prae omnibus qui habitant in oriente
isti contempserunt
et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace
5tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait
si digneris audire domine meus
dicam veritatem in conspectu tuo
de populo isto qui in montanis habitat
et non egredietur verbum falsum ex ore meo
6populus iste ex progenie Chaldeorum est
7hic primum in Mesopotamiam habitavit
quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum
qui erant in terra Chaldeorum
8deserentes itaque caerimonias patrum suorum
quae in multitudine deorum erant
9unum Deum caeli coluerunt
qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam
cumque cooperuisset omnem terram fames
descenderunt in Aegyptum
illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt
ut dinumerari eorum non possit exercitus
10cumque gravaret eos rex Aegypti
atque in aedificationibus urbium suarum
in luto et latere subiugasset eos
clamaverunt ad Deum suum
et percussit totam terram Aegypti plagis variis
11cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga
ab eis
et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare
12fugientibus his Deus caeli mare aperuit
ita ut hinc inde aquae quasi murus
solidarentur
et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent
13in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur
ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus
qui factum posteris nuntiaret
14egressis etiam mare Rubrum
deserta Sina montis occurrerunt
in quibus numquam homo habitare potuit
vel filius hominis requievit
15illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum
et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt
16ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta
et absque scuta et gladio
Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
17et non fuit qui insultaret populo isti
nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui
18quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt
dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium
19quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui
dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
20denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum
et Hettheum et Eveum et Amorreum
et omnes potentes in Esebon prostraverunt
et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt
21et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui
erant cum illis bona
Deus enim illorum odit iniquitatem
22nam et ante hos annos cum recessissent a via
quam dederat illis Deus ut ambularent in eam
exterminati sunt proeliis multis nationibus
et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram
non suam
23nuper autem reversi ad Deum suum
ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt
et ascenderunt montana haec omnia
et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum
24nunc ergo meus domine perquire
si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum
ascendamus ad illos
quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi
et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae
25si autem non est offensio populi huius coram Deo suo
non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos
et erimus in obprobrium universae terrae
26et factum est cum cessasset loqui Achior verba
irati sunt omnes magnates Holofernis
et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum
27quis iste est
qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et
exercitibus eius
homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae
28ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos
ascendemus in montana
et cum capti fuerint potentes eorum
tunc cum eisdem gladio transverberabitur
29ut sciat omnis gens
quoniam Nabuchodonosor deus terrae est
et praeter ipsum alius non est