1tunc audientes haec filii Israhel
qui habitabant in terra Iudaeae
timuerunt valde a facie eius
2tremor etiam et horror invasit sensus eorum
ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini
quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum
3et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho
et praeoccupaverunt omnes vertices montium
4et muris circumdederunt vicos suos
et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae
5sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos
qui erant contra Hesdraelon
quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain
et universis per quos transitus esse
poterat
6ut obtinerent ascensus montium
per quos via esse poterat ad Hierusalem
ut illic custodirent
ubi angustum iter esse poterat inter montes
7et fecerunt filii Israhel
secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim
8et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna
et humiliaverunt animas suas in ieiuniis
ipsi et mulieres eorum
9et induerunt se sacerdotes ciliciis
et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini
et altare Domini operuerunt cilicio
10et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter
ne darentur in praedam infantes eorum
et uxores eorum in divisionem
et civitates eorum in exterminium
et sancta eorum in pollutionibus
11tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel
adlocutusque est eos
12dicens
scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras
si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini
13memores estote Mosi servi Domini
qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in
exercitu suo
et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis
non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit
14sic erunt universi hostes Israhel
si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis
15ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum
permanebant in conspectu Domini
16ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant
praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino
et erat cinis super capita eorum
17et ex toto corde suo omnes orabant Deum
ut visitaret populum suum Israhel