1tunc miserunt legatos suos
universarum urbium et provinciarum reges ac principes
Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal
et Lybiae atque Ciliciae
qui venientes ad Holofernem dixerunt
2desinat indignatio tua circa nos
melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno
et subditi simus tibi
quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna
patiamini
3omnis civitas nostra omnisque possessio
omnes colles et montes et campi
armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque
et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
4sint omnia sub lege tua
5nos iam et filii nostri
servi tui sumus
6veni nobis pacificus dominus
et utere servitia nostra sicut placuerit tibi
7tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna
et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
8de universis autem urbibus
adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum
9tantusque metus provinciis illius incubuit
ut universarum urbium habitatores
principes et honorati simul cum populis
exirent in obviam venienti
10excipientes eum cum coronis et lampadibus
ducentes choros in tibiis et tympanis
11nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
12nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
13praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex
ut omnes deos terrae exterminaret
videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus
quae potuissent Holofernis potentia subiugari
14pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam
venit ad Idumeos in terra Gabaa
15accepitque civitates eorum
et sedit ibi per triginta dies
in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae