1anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis
vicesima et secunda die mensis primi
factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum
ut defenderet se
2vocavitque omnes maiores
omnesque duces bellatores suos
et habuit cum eis mysterium consilii sui
3dixitque cogitationem suam in eo esse
ut omnem terram suo subiugaret imperio
4quod dictum cum placuisset omnibus
vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
5et dixit egredere adversum omne regnum
occidentis
et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
6non parcet oculus meus ulli regno
omnemque urbem munitam subiugabis mihi
7tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum
et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex
centum viginti milia peditum pugnatorum
et equites sagittarios duodecim milia
8omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem
innumerabilium camelorum
cum his quae exercitibus sufficerent copiose
boum quoque armenta gregesque ovium
quorum non erat numerus
9frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
10aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
11et profectus est ipse et omnis exercitus
cum quadrigis et equitibus et sagittariis
qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
12cumque pertransisset fines Assyriorum
venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae
ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem
13effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi
praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel
qui erant contra faciem deserti
et ad austrum terrae Celeon
14et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam
et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi
a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
15et occupavit terminos eius
a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum
16abduxitque omnes filios Madian
ac praedavit omnem locupletationem eorum
omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
17et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis
et succendit omnia sata
omnesque arbores ac vineas fecit incidi
18et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram