1tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
2incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis
modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
3Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4qui posuit castra sua in medio populi sui
ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5venit Assur ex montibus ab aquilone
in multitudine fortitudinis suae
cuius multitudo obturavit torrentes
et equi eorum cooperuerunt valles
6dixit se incensurum fines meos
et iuvenes meos occisurum gladio
infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7Dominus autem omnipotens nocuit eum
et tradidit eum in manus feminae
et confudit eum
8non enim cecidit potens eorum a iuvenibus
nec filii Titan percusserunt eum
nec excelsi gigantes inposuerunt se illi
sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9exuit enim se vestimenta viduitatis
et induit se vestimenta laetitiae
in exultatione filiorum Israhel
10unxit faciem suam unguento
conligavit cincinnos suos mitra
ad decipiendum illum
11sandalia eius rapuerunt oculos eius
pulchritudo eius captivam fecit animam eius
amputavit pugione cervicem eius
12horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13tunc ululaverunt castra Assyriorum
quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14filii puellarum conpunxerunt eos
et sicut pueros fugientes occiderunt eos
perierunt in proelio a facie Domini mei
15hymnum cantemus Domino
hymnum novum cantemus Deo nostro
16Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute
et quem superare nemo potest
17tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt
misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
18montes a fundamentis movebuntur cum aquis
petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
19qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
20vae genti insurgenti super genus meum
Dominus enim omnipotens vindicabit in eis
in die iudicii visitabit illos
21dabit enim ignem et vermes in carnes eorum
ut urantur et sentiant usque in sempiternum
22et factum est post haec
omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem
adorare Dominum
et mox ut purificati sunt
obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
23porro Iudith universa vasa bellica Holofernis
quae dedit illi populus
et conopeum quod ipsa sustulerat in
anathema oblivionis
24erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum
et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
25post dies autem illos unusquisque rediit in sua
et Iudith magna facta est in Bethulia
et praeclarior erat universae terrae Israhel
26erat etiam virtuti castitatis adiuncta
ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae
ex quo defunctus est Manasses vir eius
27erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
28mansit autem in domo viri sui annos centum quinque
et dimisit abram suam liberam
et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
29luxitque illam omnis populus diebus septem
30in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel
et post mortem eius annis multis
31dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis
in numero dierum sanctorum accepit
et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem
EXPLICIT LIBER IUDITH