1In diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam
super centum viginti septem provincias
2quando sedit in solio regni sui
Susa civitas regni eius exordium fuit
3tertio igitur anno imperii sui
fecit grande convivium cunctis principibus
et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum
inclitis et praefectis provinciarum coram se
4ut ostenderet divitias gloriae regni sui
ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae
multo tempore centum videlicet et octoginta diebus
5cumque implerentur dies convivii
invitavit omnem populum qui inventus est Susis
a maximo usque ad minimum
et septem diebus iussit convivium praeparari
in vestibulo horti et nemoris
quod regio cultu et manu consitum erat
6et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini
sustentata funibus byssinis atque purpureis
qui eburneis circulis inserti erant
et columnis marmoreis fulciebantur
lectuli quoque aurei et argentei
super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide
dispositi erant
quod mira varietate pictura decorabat
7bibebant autem qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur
vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat
abundans et praecipuum ponebatur
8nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum
sed sic rex statuerat
praeponens mensis singulos de principibus suis
ut sumeret unusquisque quod vellet
9Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum
in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat
10itaque die septimo cum rex esset hilarior
et post nimiam potionem incaluisset mero
praecepit Mauman et Bazatha et Arbona
et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas
septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabant
11ut introducerent reginam Vasthi coram rege
posito super caput eius diademate
et ostenderet cunctis populis et principibus illius
pulchritudinem
erat enim pulchra valde
12quae rennuit
et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit
unde iratus rex et nimio furore succensus
13interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant
et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura
maiorum
14erant autem primi et proximi
Charsena et Sethar et Admatha
et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha
septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis
et primi post eum residere soliti erant
15cui sententiae Vasthi regina subiaceret
quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
16responditque Mamuchan audiente rege atque principibus
non solum regem laesit regina Vasthi
sed omnes principes et populos
qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
17egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres
ut contemnant viros suos et dicant
rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit
18atque hoc exemplo
omnes principum coniuges Persarum atque Medorum
parvipendent imperia maritorum
unde regis iusta est indignatio
19et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua
et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum
quam praeteriri inlicitum est
ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem
sed regnum illius altera quae melior illa est
accipiat
20et hoc in omne quod latissimum est provinciarum
tuarum divulgetur imperium
et cunctae uxores tam maiorum quam minorum
deferant maritis suis
21placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consultum Mamuchan
22et misit epistulas ad universas provincias regni sui
ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis
et hoc per cunctos populos divulgari