1cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset
fugit mens et consilium ab eis
et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt
2ita ut nullus loqueretur cum proximo suo
sed inclinato capite relictis omnibus
evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant
fugientes per vias camporum et semitas collium
3videntes itaque filii Israhel fugientes illos
descenderunt clangentes tubis et
ululantes post ipsos
4et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites
filii autem Israhel uno agmine persequentes
debilitabant omnes quos invenire potuissent
5misitque Ozias nuntios
per omnes civitates et regiones Israhel
6omnis itaque regio omnisque urbs
electam iuventutem misit armatam post eos
et persecuti sunt eos in ore gladii
quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum
7reliqui autem qui erant in Bethulia
ingressi sunt castra Assyriorum
et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt
et honestati sunt valde
8hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam
omnia quaeque erant illorum abstulerunt
secum
ita ut non esset numerus
in pecoribus in iumentis et
universis mobilibus eorum
ut a minimo usque ad magnum
omnes divites fierent de praedationibus eorum
9Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam
cum universis presbyteris suis ut videret Iudith
10quae cum exisset ad illum
benedixerunt illam omnes una voce dicentes
tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel
tu honorificentia populi nostri
11quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum
eo quod castitatem amaveris
et post virum tuum alterum non scieris
ideo et manus Domini confortavit te
et ideo eris benedicta in aeternum
12et dixit omnis populus fiat fiat
13per dies autem triginta
vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel
14porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith
in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile
et tradita sunt illi omnia a populo
15et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis