1dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres
suspendite caput hoc super muros nostros
2et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua
et exite cum impetu
non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes
3tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum
ad pugnam
4cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis
et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum
decidet super eos timor
5cumque cognoveritis fugere illos
ite post illos securi
quoniam Dominus conteret eos sub pedibus
vestris
6tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel
relicto gentilitatis ritu credidit Deo
et circumcidit carnem praeputii sui
et adpositus est ad populum Israhel
et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem
7mox autem ut ortus est dies
suspenderunt super muros caput Holofernis
accepitque unusquisque vir arma sua
et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu
8quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt
9porro hii qui in tabernaculo erant venientes
et ante ingressum cubiculi perstrepentes
excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur
ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret
10nullus enim audebat
cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando
aperire
11sed cum venissent duces eius et tribuni
et universi maiores exercitus Assyriorum
dixerunt cubiculariis
12intrate et excitate illum
quoniam egressi mures de cavernis suis
ausi sunt provocare ad proelium
13tunc ingressus Bagao cubiculum eius
stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis
suspicabatur enim illum cum Iudith dormire
14sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet
accessit proximans ad cortinam et elevans eam
videns iacens cadaver absque
capite Holofernis
in suo sanguine tabefactum iacere super terram
et clamavit voce magna cum fletu
et scidit vestimenta sua
15et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam
et exilivit foras ad populum
16et dixit
una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor
ecce enim Holofernis iacet in terra
et caput ipsius non est in illo
17quod cum audissent principes virtutis Assyriorum
sciderunt omnes vestimenta sua
et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos
et turbati sunt animi eorum valde
18et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum