1ut autem sero factum est
festinaverunt servi illius ad hospitia sua
et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit
2erant autem omnes fatigati a vino
3eratque Iudith sola in cubiculo
4porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus
5dixitque Iudith puellae suae
ut staret foras ante cubiculum et observaret
6stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis
et labiorum motu in silentio
7dicens
confirma me Domine Deus Israhel
et respice in hac hora ad opera manuum mearum
ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas
et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam
8et haec cum dixisset
accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius
et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit
9cumque evaginasset illud
adprehendit comam capitis eius et ait
confirma me Domine Deus Israhel in hac hora
10et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius
et abstulit conopeum eius a columnis
et evolvit corpus eius truncum
11et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae
et iussit ut mitteret illud in peram suam
12et exierunt duae secundum consuetudinem suam
quasi ad orationem
et transierunt castra
et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis
13et dixit Iudith a longe custodibus murorum
aperite portas quoniam nobiscum est Deus
qui fecit virtutem in Israhel
14et factum est cum audissent viri vocem eius
vocaverunt presbyteros civitatis
15et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum
quoniam speraverunt eam iam non esse venturam
16et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi
illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri
silentium
cumque omnes tacuissent
17dixit Iudith
laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se
18et in me ancillam suam adimplevit
misericordiam suam
quam promisit domui Israhel
et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte
19et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens
ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum
et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua
ubi et per manum feminae percussit illum Dominus
Deus noster
20vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius
et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem
et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari
sed sine pollutione peccati revocavit me vobis
gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione
vestra
21confiteamur illi omnes quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
22universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam
benedixit te Dominus in virtute sua
quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros
23porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam
benedicta es tu filia a Domino Deo excelso
prae omnibus mulieribus super terram
24benedictus Dominus qui creavit caelum et terram
qui te direxit in vulnere capitis principis
inimicorum nostrorum
25quia hodie nomen tuum ita magnificavit
ut non recedat laus tua de ore hominum
qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum
pro quibus non pepercisti animae tuae
propter angustias et tribulationem generis tui
sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri
26et dixit omnis populus fiat fiat
27porro Achior vocatus venit et dixit ei
Deus Israhel cui tu testimonium dedisti
quod ulciscatur de inimicis suis
ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea
28ut probes quia ita est
ecce caput Holofernis
qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit
et tibi interitum minabatur dicens
cum captus fuerit populus Israhel
gladio perforari praecipiam latera tua
29videns autem Achior caput Holofernis
angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram
et aestuavit anima eius
30postea vero quam resumpto spiritu recreatus est
procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit
31benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob
quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum
magnificabit Deum Israhel super te