1et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel
noli timere quia redemi te
et vocavi nomine tuo meus es tu
2cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te
cum ambulaveris in igne non conbureris
et flamma non ardebit in te
3quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus
dedi propitiationem tuam Aegyptum
Aethiopiam et Saba pro te
4ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te
et dabo homines pro te et populos pro anima tua
5noli timere quoniam tecum ego sum
ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te
6dicam aquiloni da et austro noli prohibere
adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae
7et omnem qui invocat nomen meum
in gloriam meam creavi eum
et formavi eum et feci eum
8educ foras populum caecum et oculos habentem
surdum et aures ei sunt
9omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus
quis in vobis adnuntiet istud
et quae prima sunt audire nos faciat
dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere
10vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi
ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum
ante me non est formatus deus et post me non erit
11ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator
12ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus
vos testes mei dicit Dominus et ego Deus
13et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat
operabor et quis avertet illud
14haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel
propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos
et Chaldeos in navibus suis gloriantes
15ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester
16haec dicit Dominus
qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam
17qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum
simul obdormierunt nec resurgent
contriti sunt quasi linum et extincti sunt
18ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini
19ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea
ponam in deserto viam et in invio flumina
20glorificabit me bestia agri dracones et strutiones
quia dedi in deserto aquas flumina in invio
ut darem potum populo meo electo meo
21populum istum formavi mihi laudem meam narrabit
22non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel
23non obtulisti mihi arietem holocausti tui
et victimis tuis non glorificasti me
non te servire feci in oblatione
nec laborem tibi praebui in ture
24non emisti mihi argento calamum
et adipe victimarum tuarum non inebriasti me
verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis
praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis
25ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me
et peccatorum tuorum non recordabor
26reduc me in memoriam et iudicemur simul
narra si quid habes ut iustificeris
27pater tuus primus peccavit
et interpretes tui praevaricati sunt in me
28et contaminavi principes sanctos
dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam