1ecce servus meus suscipiam eum
electus meus conplacuit sibi in illo anima mea
dedi spiritum meum super eum
iudicium gentibus proferet
2non clamabit neque accipiet personam
nec audietur foris vox eius
3calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet
in veritate educet iudicium
4non erit tristis neque turbulentus
donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
5haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos
firmans terram et quae germinant ex ea
dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
6ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam
et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum
de domo carceris sedentes in tenebris
8ego Dominus hoc est nomen meum
gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
9quae prima fuerant ecce venerunt
nova quoque ego adnuntio
antequam oriantur audita vobis faciam
10cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae
qui descenditis in mare et plenitudo eius
insulae et habitatores earum
11sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar
laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
12ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
13Dominus sicut fortis egredietur
sicut vir proeliator suscitabit zelum
vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
14tacui semper silui patiens fui
sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
15desertos faciam montes et colles
et omne gramen eorum exsiccabo
et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
16et ducam caecos in via
quam nesciunt
in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam
ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta
haec verba feci eis et non dereliqui eos
17conversi sunt retrorsum
confundantur confusione qui confidunt in sculptili
qui dicunt conflatili vos dii nostri
18surdi audite et caeci intuemini ad videndum
19quis caecus nisi servus meus
et surdus nisi ad quem nuntios meos misi
quis caecus nisi qui venundatus est
quis caecus nisi servus Domini
20qui vides multa nonne custodies
qui apertas habes aures nonne audies
21et Dominus voluit ut sanctificaret eum
et magnificaret legem et extolleret
22ipse autem populus direptus et vastatus
laqueus iuvenum omnes
et in domibus carcerum absconditi sunt
facti sunt in rapinam nec est qui eruat
in direptionem et non est qui dicat redde
23quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
24quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus
nonne Dominus ipse cui peccavimus
et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
25et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum
et conbusit eum in circuitu et non cognovit
et succendit eum et non intellexit