1et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
2haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus
noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi
3effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam
effundam spiritum meum super semen tuum
et benedictionem meam super stirpem tuam
4et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas
5iste dicet Domini ego sum
et ille vocabit in nomine Iacob
et hic scribet manu sua Domino
et in nomine Israhel
adsimilabitur
6haec dicit Dominus
rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum
ego primus et ego novissimus et absque me non est deus
7quis similis mei vocet et adnuntiet
et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum
ventura et quae futura sunt adnuntient eis
8nolite timere neque conturbemini
ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei
numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim
9plastae idoli omnes nihil sunt
et amantissima eorum non proderunt eis
ipsi sunt testes eorum
quia non vident neque intellegunt ut confundantur
10quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile
11ecce omnes participes eius confundentur
fabri enim sunt ex hominibus
convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul
12faber ferrarius lima operatus est
in prunis et in malleis formavit illud
et operatus est in brachio fortitudinis suae
esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet
13artifex lignarius extendit normam
formavit illud in runcina fecit illud in angularibus
et in circino tornavit illud
et fecit imaginem viri
quasi speciosum hominem habitantem in domo
14succidit cedros tulit ilicem et quercum
quae steterat inter ligna saltus
plantavit pinum quam pluvia nutrivit
15et facta est hominibus in focum
sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes
de reliquo autem operatus est deum et adoravit
fecit sculptile et curvatus est ante illud
16medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit
coxit pulmentum et saturatus est
et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum
17reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi
curvatur ante illud et adorat illud
et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu
18nescierunt neque intellexerunt
lutati enim sunt ne videant oculi eorum
et ne intellegant corde suo
19non recogitant in mente sua neque cognoscunt
neque sentiunt ut dicant
medietatem eius conbusi igne
et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi
et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam
20pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud
et non liberabit animam suam
neque dicet forte mendacium est in dextera mea
21memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu
formavi te servus meus es tu Israhel
non oblivisceris mei
22delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua
revertere ad me quoniam redemi te
23laudate caeli quoniam fecit Dominus
iubilate extrema terrae resonate montes laudationem
saltus et omne lignum eius
quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur
24haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero
ego sum Dominus faciens omnia
extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum
25irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens
convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens
26suscitans verbum servi sui
et consilium nuntiorum suorum conplens
qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini
et deserta eius suscitabo
27qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam
28qui dico Cyro pastor meus es
et omnem voluntatem meam conplebis
qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis