1taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem
accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
2quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se
dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit
dabit quasi pulverem gladio eius
sicut stipulam vento raptam arcui eius
3persequetur eos transibit in pace
semita in pedibus eius non apparebit
4quis haec operatus est et fecit
vocans generationes ab exordio
ego Dominus primus et novissimus ego sum
5viderunt insulae et timuerunt
extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt
6unusquisque proximo suo auxiliatur
et fratri suo dicit confortare
7confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui
cudebat tunc temporis
dicens glutino bonum est
et confortavit eum in clavis ut non moveatur
8et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei
9in quo adprehendi te ab extremis terrae
et a longinquis eius vocavi te
et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te
10ne timeas quia tecum sum ego
ne declines quia ego Deus tuus
confortavi te et auxiliatus sum tui
et suscepi te dextera iusti mei
11ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te
erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi
12quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos
erunt quasi non sint
et veluti consumptio homines bellantes
adversum te
13quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam
dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
14noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel
ego auxiliatus sum tui dicit Dominus
et redemptor tuus Sanctus Israhel
15ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia
triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones
16ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos
et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis
17egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt
lingua eorum siti aruit
ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos
18aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes
ponam desertum in stagna aquarum
et terram inviam in rivos aquarum
19dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae
ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul
20ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter
quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud
21prope facite iudicium vestrum dicit Dominus
adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob
22accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt
priora quae fuerint nuntiate
et ponemus cor nostrum et sciemus
novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis
23adnuntiate quae ventura sunt in futurum
et sciemus quia dii estis vos
bene quoque aut male si potestis facite
et loquamur et videamus simul
24ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est
abominatio est qui elegit vos
25suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis
vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum
et velut plastes conculcans humum
26quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus
et a principio ut dicamus iustus es
non est neque adnuntians neque praedicens
neque audiens sermones vestros
27primus ad Sion dicet ecce adsunt
et Hierusalem evangelistam dabo
28et vidi et non erat neque ex istis quisquam
qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum
29ecce omnes iniusti et vana opera eorum
ventus et inane simulacra eorum