1consolamini consolamini populus meus dicit
Deus vester
2loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam
quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas
illius
suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
3vox clamantis in deserto parate viam Domini
rectas facite in solitudine semitas Dei nostri
4omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
5et revelabitur gloria Domini
et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est
6vox dicentis clama
et dixi quid clamabo
omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri
7exsiccatum est faenum et cecidit flos
quia spiritus Domini sufflavit in eo
vere faenum est populus
8exsiccatum est faenum cecidit flos
verbum autem Dei nostri stabit
in aeternum
9super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion
exalta in fortitudine vocem tuam quae
evangelizas Hierusalem
exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
10ecce Dominus Deus in fortitudine veniet
et brachium eius dominabitur
ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
11sicut pastor gregem suum pascet
in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit
fetas ipse portabit
12quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit
quis adpendit tribus digitis molem terrae
et libravit in pondere montes et colles in statera
13quis adiuvit spiritum Domini
aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi
14cum quo iniit consilium et instruxit eum
et docuit eum semitam iustitiae
et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi
15ecce gentes quasi stilla situlae
et quasi momentum staterae reputatae sunt
ecce insulae quasi pulvis exiguus
16et Libanus non sufficiet ad succendendum
et animalia eius non sufficient ad holocaustum
17omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo
et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei
18cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei
19numquid sculptile conflavit faber
aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius
20forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens
quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur
21numquid non scietis numquid non audietis
numquid non adnuntiatum est ab initio vobis
numquid non intellexistis fundamenta terrae
22qui sedet super gyrum terrae
et habitatores eius sunt quasi lucustae
qui extendit velut nihilum caelos
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum
23qui dat secretorum scrutatores quasi non sint
iudices terrae velut inane fecit
24et quidem neque plantatos neque satos
neque radicato in terra trunco eorum
repente flavit in eos et aruerunt
et turbo quasi stipulam auferet eos
25et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus
26levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec
qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat
prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius
neque unum reliquum fuit
27quare dicis Iacob et loqueris Israhel
abscondita est via mea a Domino
et a Deo meo iudicium meum transibit
28numquid nescis aut non audisti
Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae
non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius
29qui dat lasso virtutem
et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat
30deficient pueri et laborabunt
et iuvenes in infirmitate cadent
31qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem
adsument pinnas sicut aquilae
current et non laborabunt ambulabunt et non deficient