ISAIAS PROPHETA 39
1in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis
libros et munera ad Ezechiam
audierat enim quod aegrotasset et convaluisset
2laetatus est autem super eis Ezechias
et ostendit eis cellam aromatum
et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi
et omnes apothecas supellectilis suae
et universa quae inventa sunt in thesauris eius
non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias
in domo sua et in omni potestate sua
3introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam
et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te
et dixit Ezechias
de terra longinqua venerunt ad me de Babylone
4et dixit quid viderunt in domo tua
et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt
non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis
5et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum
6ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt
et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in
Babylonem
non relinquetur quicquam dicit Dominus
7et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent
et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis
8et dixit Ezechias ad Isaiam
bonum verbum Domini quod locutus est
et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart