1in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem
et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta
et dixit ei haec dicit Dominus
dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
2et convertit Ezechias faciem suam ad parietem
et oravit ad Dominum
3et dixit obsecro Domine
memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in
corde perfecto
et quod bonum est in oculis tuis fecerim
et flevit Ezechias fletu magno
4et factum est verbum Domini ad
Isaiam dicens
5vade et dic Ezechiae
haec dicit Dominus Deus David patris tui
audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam
ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
6et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam
et protegam eam
7hoc autem tibi erit signum a Domino
quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
8ecce ego reverti faciam umbram linearum
per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis
et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
9scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset
et convaluisset de infirmitate sua
10ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi
quaesivi residuum annorum meorum
11dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium
non aspiciam hominem ultra et habitatorem
quievit
12generatio mea ablata est et convoluta est a me
quasi tabernaculum pastorum
praecisa est velut a texente vita mea
dum adhuc ordirer succidit me
de mane usque ad vesperam finies me
13sperabam usque ad mane
quasi leo sic contrivit omnia ossa mea
de mane usque ad vesperam finies me
14sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba
adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum
Domine vim patior sponde pro me
15quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit
recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
16Domine sic vivitur et in talibus vita
spiritus mei
corripies me et vivificabis me
17ecce in pace amaritudo mea amarissima
tu autem eruisti animam meam ut non periret
proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
18quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te
non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
19vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie
pater filiis notam faciet veritatem tuam
20Domine salvum me fac
et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo
Domini
21et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis
et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
22et dixit Ezechias quod erit signum
quia ascendam in domo Domini