1et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua
et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
2et misit Eliachim qui erat super domum
et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis
ad Isaiam filium Amos prophetam
3et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias
dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec
quia venerunt filii usque ad partum
et virtus non est parienti
4si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces
quem misit rex Assyriorum dominus suus
ad blasphemandum Deum viventem
et obprobrandum sermonibus
quos audivit Dominus Deus tuus
leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt
5et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam
6et dixit ad eos Isaias
haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus
ne timeas a facie verborum quae audisti
quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me
7ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium
et revertetur ad terram suam
et corruere eum faciam gladio in terra sua
8reversus est autem Rabsaces
et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna
audierat enim quia profectus esset de Lachis
9et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes
egressus est ut pugnet contra te
quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens
10haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes
non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens
non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum
11ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum
omnibus terris quas subverterunt
et tu poteris liberari
12numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei
Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar
13ubi est rex Emath et rex Arfad
et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava
14et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos
et ascendit in domum Domini
et expandit eos Ezechias coram Domino
15et oravit Ezechias ad Dominum dicens
16Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin
tu es Deus solus omnium regnorum terrae
tu fecisti caelum et terram
17inclina Domine aurem tuam et audi
aperi Domine oculos tuos et vide
et audi omnia verba Sennacherib
quae misit ad blasphemandum Deum viventem
18vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras
et regiones earum
19et dederunt deos earum igni
non enim erant dii
sed opera manuum hominum lignum et lapis
et comminuerunt eos
20et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius
et cognoscant omnia regna terrae
quia tu es Dominus solus
21et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens
haec dicit Dominus Deus Israhel
pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum
22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum
despexit te subsannavit te virgo filia Sion
post te caput movit filia Hierusalem
23cui exprobrasti et quem blasphemasti
et super quem exaltasti vocem
et levasti altitudinem oculorum tuorum
ad Sanctum Israhel
24in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti
in multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium iuga Libani
et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes
illius
et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius
25ego fodi et bibi aquam
et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum
26numquid non audisti quae olim fecerim ei
ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi
et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum
munitarum
27habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt
facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae
et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret
28habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi
et insaniam tuam contra me
29cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas
ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis
et reducam te in via per quam venisti
30tibi autem hoc erit signum
comede hoc anno quae sponte nascuntur
et in anno secundo pomis vescere
in anno autem tertio seminate et metite
et plantate vineas et comedite fructum earum
31et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum
et faciet fructum sursum
32quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion
zelus Domini exercituum faciet istud
33propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum
non introibit civitatem hanc
et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus
et non mittet in circuitu eius aggerem
34in via qua venit per eam revertetur
et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus
35et protegam civitatem istam ut salvem eam
propter me et propter David servum meum
36egressus est autem angelus Domini
et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque
milia
et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum
37et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum
et habitavit in Nineve
38et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio
fugeruntque in terram Ararat
et regnavit Asoraddon filius eius pro eo