1et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae
ascendit Sennacherib rex Assyriorum
super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
2et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem
ad regem Ezechiam in manu gravi
et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri
Fullonis
3et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum
et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
4et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae
haec dicit rex magnus rex Assyriorum
quae est ista fiducia qua confidis
5aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis
super quem habes fiduciam quia recessisti a me
6ecce confidis super baculum harundineum confractum istum
super Aegyptum
cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et
perforabit eam
sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo
7quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus
nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria
et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis
8et nunc trade te domino meo regi Assyriorum
et dabo tibi duo milia equorum
nec poteris ex te praebere ascensores eorum
9et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci
ex servis domini mei minoribus
quod si confidis in Aegypto in quadriga et in
equitibus
10et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam
ut disperderem eam
Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam
11et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen
loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim
ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum
12et dixit ad eos Rabsaces
numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus
ut loquerer omnia verba ista
et non potius ad viros qui sedent in muro
ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum
13et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit
audite verba regis magni regis Assyriorum
14haec dicit rex
non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos
15et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens
eruens liberabit nos Dominus
non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum
16nolite audire Ezechiam
haec enim dicit rex Assyriorum
facite mecum benedictionem et egredimini ad me
et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam
et bibite unusquisque aquam cisternae suae
17donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra
terram frumenti et vini terram panum et vinearum
18ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos
numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis
Assyriorum
19ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim
numquid liberaverunt Samariam de manu mea
20quis est ex omnibus diis terrarum istarum
qui eruerit terram suam de manu mea
ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea
21et siluerunt et non responderunt ei verbum
mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei
22et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum
et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis
ad Ezechiam scissis vestibus
et nuntiaverunt ei verba Rabsacis