ISAIAS PROPHETA 35
1laetabitur deserta et invia
et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
2germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans
gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron
ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri
3confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
4dicite pusillanimis confortamini nolite timere
ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus
ipse veniet et salvabit vos
5tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
6tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum
quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine
7et quae erat arida in stagnum
et sitiens in fontes aquarum
in cubilibus in quibus prius dracones habitabant
orietur viror calami et iunci
8et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur
non transibit per eam pollutus
et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per
eam
9non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi
et ambulabunt qui liberati fuerint
10et redempti a Domino
convertentur et venient in Sion cum laude
et laetitia sempiterna super caput eorum
gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart