1accedite gentes et audite et populi adtendite
audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
2quia indignatio Domini super omnes gentes
et furor super universam militiam eorum
interfecit eos et dedit eos in occisionem
3interfecti eorum proicientur
et de cadaveribus eorum ascendet fetor
tabescent montes sanguine eorum
4et tabescet omnis militia caelorum
et conplicabuntur sicut liber caeli
et omnis militia eorum defluet
sicut defluit folium de vinea et de ficu
5quoniam inebriatus est in caelo gladius meus
ecce super Idumeam descendet
et super populum interfectionis meae ad iudicium
6gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe
de sanguine agnorum et hircorum
de sanguine medullatorum arietum
victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom
7et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus
inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium
8quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion
9et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur
et erit terra eius in picem ardentem
10nocte et die non extinguetur
in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in
generationem
desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per
eam
11et possidebunt illam onocrotalus et ericius
et ibis et corvus habitabunt in ea
et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum
et perpendiculum in desolationem
12nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt
et omnes principes eius erunt in nihilum
13et orientur in domibus eius spinae et urticae
et paliurus in munitionibus eius
et erit cubile draconum et pascua strutionum
14et occurrent daemonia onocentauris
et pilosus clamabit alter ad alterum
ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem
15ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos
et circumfodit et fovit in umbra eius
illuc congregati sunt milvi alter ad alterum
16requirite diligenter in libro Domini et legite
unum ex eis non defuit
alter ad alterum non quaesivit
quia quod ex ore meo procedit ille mandavit
et spiritus eius ipse congregavit ea
17et ipse misit eis sortem
et manus eius divisit eam illis in mensuram
usque in aeternum possidebunt eam
in generatione et generatione habitabunt in ea