1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis
et qui spernis nonne et ipse sperneris
cum consummaveris depraedationem depraedaberis
cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
2Domine miserere nostri te expectavimus
esto brachium eorum in mane
et salus nostra in tempore tribulationis
3a voce angeli fugerunt populi
ab exaltatione tua dispersae sunt gentes
4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus
velut cum fossae plenae fuerint de eo
5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso
implevit Sion iudicio et iustitia
6et erit fides in temporibus tuis
divitiae salutis sapientia et scientia
timor Domini ipse thesaurus eius
7ecce videntes clamabunt foris
angeli pacis amare flebunt
8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam
irritum factum est pactum
proiecit civitates non reputavit homines
9luxit et elanguit terra
confusus est Libanus et obsorduit
et factus est Saron sicut desertum
et concussa est Basan et Carmelus
10nunc consurgam dicit Dominus
nunc exaltabor nunc sublevabor
11concipietis ardorem parietis stipulam
spiritus vester ut ignis vorabit vos
12et erunt populi quasi de incendio cinis
spinae congregatae igni conburentur
13audite qui longe estis quae fecerim
et cognoscite vicini fortitudinem meam
14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas
quis poterit habitare de vobis cum igne devorante
quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates
qui proicit avaritiam ex calumnia
et excutit manus suas ab omni munere
qui obturat aures suas ne audiat sanguinem
et claudit oculos suos ne videat malum
16iste in excelsis habitabit
munimenta saxorum sublimitas eius
panis ei datus est aquae eius fideles sunt
17regem in decore suo videbunt oculi eius
cernent terram de longe
18cor tuum meditabitur timorem
ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
19populum inpudentem non videbis
populum alti sermonis
ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius
in quo nulla est sapientia
20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae
oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam
tabernaculum quod nequaquam transferri poterit
nec auferentur clavi eius in sempiternum
et omnes funiculi eius non rumpentur
21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster
locus fluviorum rivi latissimi et patentes
non transibit per eum navis remigum
neque trieris magna transgredietur eum
22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster
Dominus rex noster ipse salvabit nos
23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt
sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas
tunc dividentur spolia praedarum multarum
claudi diripient rapinam
24nec dicet vicinus elangui
populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas